BARCE vel BARCA

BARCE vel BARCA
BARCE, vel BARCA
eadem quae Marmarica, teste Bochartô, l. 1. Chanaan, c. 25. Ingens Africae regio, inter Aegyptum, et regnum Tunetanum, in ora maris Mediterranei sterilis admodum. Morerius. Et urbis nomen in Cyrenaica vetustissimae, a Batto, filio Acresilae, Cyrenarum Regis conditae, postmodum ab Amasi destructae. De qua multa Herodot. l. 3. et 4. Strabo l. 17. Ptol. l. 4. c. 4. Pomp. Mela, l. 1. c. 8. Marmol. l. 6. Et Silius, l. 3. v. 251.
---- Barce sitientibus arida venis
Nec non Cyrene. ---- ----
Caludian. de Bello Gildonico, v. 160.
Dissidet occiduis quod Gadibus arida Barce.
Plerique eandem esse volunt cum Ptolemaide. Strabo l. 17. Εἴθ᾿ ἡ Βάρκη πρότερον, νῦν δὲ Πτολεμαΐς. Plin. l. 5. c. 5. Ptolemai antiquô nomine Barce. Servius in l. 4. Aen. Barce autem civitas est Pentapoleo, quae hocie Ptolemais dicitur. Steph. Βάρκη πόλις Λιβὑης, ἥτις καὶ Πτολεμαΐς.. Suidas, et Sophoclis Schol. in Electram, Βάρκη γὰρ πόλις Λιβύης ἡ νῦν Πτολεμαΐς καλουμένη. Tamen in Ptolemaeo, l. 4. c. 4. Ptolemais et Barce sunt diversae urbes, quarum illa litorea est, haec in mediterraneis. Sed et apud Scylacem Caryandensem, ἡ πόλις ἡ ´βαρκαίων ἀπὸ θαλάςςης ἀπέχει ςτάδια ρ, i. e. Barcaeorum urbs stadiis centum a mari distat; cum in littore Ptolemaidem etiam alii describant. itaque Ptolemaidem Ptolemaei condidêre, non quô locô erat urbs, sed quô locô erat portus Barces, de quo Scylax, Ἐκ δὲ λιμένος τῆς Κυρήνης μέχρι λιμένος τȏυ κατα Βάρκην ςτάδ1ια φ,, a portu cyrenes ad portum Barces stadia 500. Ut ut sit, Barcaeorum nomen a Barce factum sumitur multo latius, quam pro solis Barces civibus. Extenditur enim ad omnes barbaros undiquaque diffusos, ut apud Virg. Aen. l. 4. v. 39. ubi ponuntur in censu populorum, qui terrori erant Poenis,
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuper abile bellô,
Et Numidae infreni cingunt, et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. D. Hieronymus lateque vagantes legit.
Mihi autem (inquit Bochartus loc. cit.) non fit verisimile, unicam gentem tam late fuisse diffusam; Tantum, ut Marmarica hodie dicitur desertum Barca, ita Barcaeos olim eosdem fuisse probabile est cum Libybus et Marmaridis, qui erant circa Cyrenen. Huc facit, quod Βάρκαιον Stephanus Λίβυν exponit. Et Hesych. Βαρκαίοις ὄχοις, Λιβυκοῖς. Οὑτοι γὰρ ἐςπούδαζον περὶ ἱπποςτροφίαν, φασὶ δὲ αὐτοὺς καὶ πρώτους ἅρμα ζεῦξαι, διδαχθέντας ὑπὸ Ποσειδῶνος: τὸ δὲ ὴνιοχεῖν ὑπὸ Ἀθηνᾶς, ὡς Μνασέας εν τοῖς περὶ Λιβύης, h. e. barcaeis curribus, i. e. Libycis. Illi enim equis alendis studebant, et primi dicuntur iunxisse currum, et agitâsse, illud a Neptuno, hoc a Minervâ edocti, ut refert Mnaseas in libris de Libya. Haec ille, haud dubie, ex Electra Sophoclis v. 728.
Μετωπα συμπαίουσι Βαρκαίοις ὄχοις,
Barcaei reclis frontibus feriunt iuga.
Ubi Βαρκαῖοι ὄχοι, Barcaei currus iidem sunt, de quibus paulo ante dixerat,
Λίβυες ζυγωτῶν ἁρμάτων ἐπιςτάται,
Regunt habenas curruum aurigae Libes.
Nic. Lloydius. Est quoque Barce mons et promontor. Libyae. Vide etiam Barcha.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”